# Opuscula varia 81

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/81

Thesi 12. ait qualitates virtuales primarum productiones, sine fundamento admitti. Errat, nam vt in homine est visus qui producitur à potentia ridendi seu à risu & qualitate virtuali: Ita frigus actuale quod aqua producit, remoto calore per frigus virtuale siue perpotentiam producit: Has autem esse qualitates non substantias inde constat, quia substantiâ manente possunt deperdi tales qualitates: vt enim oculo substantialiter manente caecitas aduenit, & tamen oculus non potest amplius videre, quia aliàs non esset miraculum quod Christus caecum sanarit: Ita etiam piper quod calorem producit, manens tamen piper, hanc potentiam paulatim amittit, quia virtus senescit & aboletur. Thesi 13. Negat vnum elementum in aliud posse conuerti, vt aquam non posse conuerti in ignem, &c. ait semper remanere terram, adeoque terram esse ingenerabilem & incorruptibilem. Errat, nam ignis V. G. calefacere potest terram: ergo & formam ignis introducere. 2. non est denegandum naturae quod conceditur arti: sed artificialia possunt per communicationem excitare aliquid de nouo, vt sigillum in cera potest similem figuram excitare, cur igitur non possit ignis excitare ignem in terra? 3. infundatur aqua in ignem quonam deueniet aqua?

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
