# Opuscula varia 84

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/84

Deinde mirum est ignem & aquam inter se pugnare si simul esse possint, & quidem in vna & eadem parte: Cum tamen multò alia dispositio requiratur ad ignem conseruandum quam ad conseruandam aquam. Caetera superius exposita sunt ideò ad alios properandum est. Garassus volumine quod vocat curiositatem ingeniorum nimia peccantium licentiâ docet aut dedocet. Quaedam Aristoteli opposita proponit, quae examinanda sunt, non omnia, sed ea quae cuiuis probabiliora videri possent. Libro 1.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
