# Opuscula varia 86

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/86

ait Garassus pulchritudinem praeter alia consistere in magnitudine oculorum, paruitate oris, & latitudine frontis. Haec Aristoteli penitissimè aduersantur: nam in historia animalium frontem latam ait stupiditatis ess. signum, oculos mediocre esse perfectissimos, & optimorum morum. Idem ibidem os mediocre linguamque similem omnibus aliis praeponit: Deinde 1. Rhet. Aristoteles ampliter de pulchritudine loquens alia signa iis opposita praefert. Libro eodem Garassus ait non expedire semper impietatem in Deum, scelera, & sceleratam profanationem supprimere, sed potius typis imprimere, & oppugnandam sumere, & ridendam cuiuis exponere. Errat, nam Aristoteles 1. Top. ait contra cum qui Deum esse negat, aut eum non esse honorandum, non ratione aut verbis sed verberibus & suppliciis esse disputandum; quantum igitur abest, vt tam impia scelera quod Garassus facit ridenda proponantur. Ibidem in metaph. ait stultum esse omnium opiniones recensere & examinare, sed tantum eas recensendas quae aliquid habent probabilitatis, cum autem ista impietas in Deum nullis fundamentis innitatur vt ipsemet ait, stultum est eam refutare. Libro 3. ait atheismum hominibus licentiâ insolentioribus apparere probabiliorem.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
