# Opuscula varia 88

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/88

Libro eodem ait brutalitatem (vt uocat) & atheismum, penitùs conuenire. Errat, nam aliud est non cognoscere Deum, aliud est essebrutum, is qui potest cognoscere Deum nec tamen cognoscit est Atheus: is vero qui non cognoscit Deum nec potest cognoscere est brutum aut planta. Ibidem ait, Aristoteles de aeternitate mundi valdè dubiè loquutus est. Sed errat Aristoteles enim rationes quas potest probabilissimas affert de mundi aeternitate. Licet autem in topieis dicat esse problema dialecticum de mundi aeternitate, inde nihil colligitur Aristoteles enim ibi docet ea quae certa sunt in physicis, problemata esse apud dialecticos, vt examinanti patet. Hoo est specimen examinis opinioν - 3 m

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
