Latin
PHILOSOPHORVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 91
Unproofread scanNot analysed yet
Terra est mater &materia ex qua coelum omnia producit. Haec terra est tenebricosa informis: Item propter vastam profunditatem est abyssus. In hac terra sunt aquae siue variae dispositiones instar aquarum foecundae, ad varia producenda. Spiritus aquarum est virtus coelestis quae res omnes format, &sic mundo lux oritur: Firmamentum est media regio aëris: aquae supercoelestes sunt suprema regioaëris: infima autem sunt aquae sub coelo: summa regio est pura ideoque coelestis aqua: infima est plena rebus perfectissimè mixtis: media vero est veluti firmamentum inter puram &perfectè mixtam.