# Opuscula varia 91

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHILOSOPHORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/91

Terra est mater & materia ex qua coelum omnia producit. Haec terra est tenebricosa informis: Item propter vastam profunditatem est abyssus. In hac terra sunt aquae siue variae dispositiones instar aquarum foecundae, ad varia producenda. Spiritus aquarum est virtus coelestis quae res omnes format, & sic mundo lux oritur: Firmamentum est media regio aëris: aquae supercoelestes sunt suprema regioaëris: infima autem sunt aquae sub coelo: summa regio est pura ideoque coelestis aqua: infima est plena rebus perfectissimè mixtis: media vero est veluti firmamentum inter puram & perfectè mixtam.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
