# Opuscula varia 92

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHILOSOPHORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/92

2. Pro mundo coelesti sunt 1. caeli scil. 7. caeli planetarum, coelum stellatum, coelum crystallinum, & coelum empyrium: 8. In hoc mundo coelum empyrium tanquam praestantissimum absolutè est coelum, aquo virtus in inferiores promanat. Terra verò vocantur octo caeli, proptere à quod octauum coelum & vltimum coelum lunae vocetur terra hoc modo. Luna est terra coelestis tanquam infima, maculata & obscura. Mercurius est instar aquae propter versatilem naturam: Venus est aër, propter temperiem: Sol est ignis. Iam inuerso ordine Mars est ignis, Iupiter est aër, propter temperiem Saturnus est aqua propter frigus. Octauum coelum quia firmum nec erraticum, est terra. Hi caeli sunt tenebricosi nisi à 1. lucem hauriant. Item sunt abyssus quia altitudine immensa. Inter aquamid est Saturnum & inter coelum Crystallinum, tanquam aquam supercoelestem, est firmamentum. Super aquas est spiritus, id est supremum caelum sedes beatorum, inde est lux quae in omnes alios caelos. deriuatur. 3. De mundo Angelico. Terra est Angelorum substantia quatenus omni existentia vacua est: Coelum in Angelis est ipsa participatio diuini esse.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
