Latin
PHILOSOPHORVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 93
Unproofread scanNot analysed yet
Haec terra est abyssus, immensa scilicet capacitas, &infinitus Angelorum numerus. Aquae sunt aspectus Domini, id est formae, dispositiones Angelis congenitae. Hinc lux intellectualis scilicet intellectio nascitur. Nouem sunt Hierarchiae Angelorum: tres primae, sunt aquae super coelestes incontemplatione lucidissimae. Tres postremae, sunt aquae sub coelo scilicet quae rebus generandis praesunt: firmamentum siue tres mediae Hierarchiae, mouendis caelis destinatae. 4. Pro homine, coelum est anima, caelestis corpus, estterra: vinculum autem ilIud quod corpus &animam coniungit, est spiritus humidus &lucidus, nec enim vllâ aliâ re spiritus hominis gaudet magis quam luce. Ratio humana, est firmamentum medium inter intellectuales creaturas, cum quibus participat &inter sensitiuas quae sunt aquae sub caelo. Irem, pro mundo elementari omnium aquae confluunt ad vnum mare: irrigata terra aquis, producit plantas. Item in firdibzy G Gooͤgle mamento elementaris mundi sunt stellae cadentes &cometae Sol verò est calor, luna humiditas &frigus, homo verò potissimum est Christus qui plenitudinem spiritus accepit. Iterum, pro mundo coelesti aquae in vnum locum, id est ad vnum solem conueniunt omnes astrorum virtutes.