# Opuscula varia 93

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PHILOSOPHORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/93

Haec terra est abyssus, immensa scilicet capacitas, & infinitus Angelorum numerus. Aquae sunt aspectus Domini, id est formae, dispositiones Angelis congenitae. Hinc lux intellectualis scilicet intellectio nascitur. Nouem sunt Hierarchiae Angelorum: tres primae, sunt aquae super coelestes incontemplatione lucidissimae. Tres postremae, sunt aquae sub coelo scilicet quae rebus generandis praesunt: firmamentum siue tres mediae Hierarchiae, mouendis caelis destinatae. 4. Pro homine, coelum est anima, caelestis corpus, estterra: vinculum autem ilIud quod corpus & animam coniungit, est spiritus humidus & lucidus, nec enim vllâ aliâ re spiritus hominis gaudet magis quam luce. Ratio humana, est firmamentum medium inter intellectuales creaturas, cum quibus participat & inter sensitiuas quae sunt aquae sub caelo. Irem, pro mundo elementari omnium aquae confluunt ad vnum mare: irrigata terra aquis, producit plantas. Item in firdibzy G Gooͤgle mamento elementaris mundi sunt stellae cadentes & cometae Sol verò est calor, luna humiditas & frigus, homo verò potissimum est Christus qui plenitudinem spiritus accepit. Iterum, pro mundo coelesti aquae in vnum locum, id est ad vnum solem conueniunt omnes astrorum virtutes.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
