# Opuscula varia 98

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/98

Ignis incidit ita ut sub terra & sub aquis longè latéque saeuiret, donec tandem fossis factis, fuit extinctus. Arbores aliae reperiuntur tam in terra quàm in saxis, imò sub ipsis fluuiis triplici ratione. 1. quidem, quia natura facit figuram arborum, licèt arbor non sit, ideoque videndum est an corticem, medullas, aliaque similia habeant: si enim non habeant nec sunt nec fuerunt arbores. 2. quia natura arbores in lapideam conuertit formam. 3. quia verae sint arbores prostratae. Sic in Germania Hildesemi collis est plenus lapideis trabibibus.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
