# Opuscula varia 99

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/99

Ita etiam lapides sunt pleni ebeno fossili: in cauernis habet stirpem nigram foliis & fructu carentem. Nihil autem vetat nasci intralapides ebenum, cùm ranae reperiantur intra lapides vt propè Parisios Argentolii in lapidicinis. In regionibus Brabantiae, & Hollandiae humilibus subest atra terra bituminoso coeno constans: hoc coenum subactum & exsiccatum adignes valet & coenum subcrescit, atque adeò nunquam deficit. Iam de hominibus diuersi coloris dicendum. Referunt historiae Anglorum adolescentes duos fratrem & sororem ex cauerna quadam emersisse corpore nudos & pene virides, nescientes Anglicam linguam, nec aliquid eorum comedentes quaeab Anglis comedi solent, sed tantum pisa fabasque virides pro alimento sumentes; & cùm linguam Anglicam didicissent, retulerunt plurimos esse homines iisdem in cauernis simili colore. Cum autem assuefacti fuissent cibis nostris, colorem omninò mutauerunt.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
