# Opuscula varia ix

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/ix

Ex quo indignatus vir praeclarus edby C aliquis & cui propter eximias animi dotes Freyus multum tribuebat, & apud eundem conquestus consultiores viros & ad benè merendum propensiores aper tum fortunae praebere caput, & inuido dente morderi, eorumque sortem iniquam exulcerato ferens animo, dolorem, inquit, vir mitissimus & Tumanissimus hominup reyus, & molestias absterge praeor amicorum dulcissime, tibique persuade in eadem naui esse qui sapiunt pleno pectore & politioris doctrinae promunt oracula, eamque illaudatorum homunculorum indolem esse quos motbus tenet maledicendi, vt humidis vocibus sponte defluant, mala caninaque eructent verba, & conducant qui auscultent, facundè saepius alios accusent, cum intercutibus ipsi vitiis madeant. Debuccinent, de blaterent & debacchentur nil moueor, quia fixum immotumque sedet à virtutis & heroum latere non discedat inuidia; leuis etiam & importuni locutoris est & cerebrosi vel vitio vertere praetulisse me facem generosis adolescentibus & viris ad virtutem bicipitemque Parnassum. Coaxet & crocitet vulgus imperitum, virtuti me totum dedidi, nomenque meum omni monimentorum genere consecraui.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
