# Opuscula varia vii

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/vii

Paris. VI. Idus Februar. M.DC. XLVI. E* g e Nde amabò; (Lector Amice) fatum est claris atque grandibus ingeniis, qui caeteros animi magnitudine, gratiâ & succo longè multumque superant, quique distinctè, comptè atque modulatè res suas agunt, vti famosissimâ saepius garrulorum graculorum & diobolarium homuncionum odio atque inuidiâ flagrent, & velut in ancipiti certamine cum sparsa acies est, marte tam vario pugnent? verùm vnde noctua solem odit nimium gaudens silentibus & humentibus vmbris? & a quo nulla cum sit aut esse possit isonomia, tam horribili mentis caecitate vexantur, vt omnia omnibus paria ac demensa respondere velint? mirùm quàm effusissimis habenis effusè petulans multitudo, vilisque nebulonum & apalphabetorum nec literarum nec nandiperitorum plebecula, sapientissimum Praeceptorem nostrum Freyum (cuius colendissimis manibus aliquando parentauimus) inua ferit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
