Latin
xii
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia xii
Unproofread scanNot analysed yet
Et ni penderet opus, omni ope adnisi sunt Nobilissimi viri suasque schedas omnes excusserunt, imprimis D. Michael de la Vigne quo Decano, illaudati Medicastri dati sunt praecipites &forti eius oratione contriti. D. Renaius Moreau, Guido Patin, Hugo Chasles. Iacobus Mentel &Petrus Bourdelot Medici Parisienses celeberrimi. D. Ioannes Gigos apud Brayenses Praetor primatius ad ripam Sequanae: Antonius de Rochine D. de Pars Meloduni Praesidialis curiae summus iuridicus, ambo cognati &ciues mei. D. Guillelmus Chenuot Patronus fori Parisini in agendis causis assiduus, cuius patrocinio, causâ, duos ab hinc annos, cum infamia ceciderunt Medici circunforanei &exotici omnes ad vnum, Sanctissimoque Patrum Senatusconsulto, ciecti sunt Medicorum Parisiensium ornatissimò patrimonio, sicque repudium ec! passi sunt terrae aut Neptuni filii, quibus Nil pensi est dummodò blandimentis &prauis artibus, praedentur bona viuorum &mortuorum. Eiusque frater germanus Claudius Chenuot Canonicus regularis Augustiniani sodalitii, politioris &amoenioris literaturae tum Poëtices amantissimus, qui męcum ambo Freyum audierunt, a concordes vixerunt.