# Opuscula varia xii

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/xii

Et ni penderet opus, omni ope adnisi sunt Nobilissimi viri suasque schedas omnes excusserunt, imprimis D. Michael de la Vigne quo Decano, illaudati Medicastri dati sunt praecipites & forti eius oratione contriti. D. Renaius Moreau, Guido Patin, Hugo Chasles. Iacobus Mentel & Petrus Bourdelot Medici Parisienses celeberrimi. D. Ioannes Gigos apud Brayenses Praetor primatius ad ripam Sequanae: Antonius de Rochine D. de Pars Meloduni Praesidialis curiae summus iuridicus, ambo cognati & ciues mei. D. Guillelmus Chenuot Patronus fori Parisini in agendis causis assiduus, cuius patrocinio, causâ, duos ab hinc annos, cum infamia ceciderunt Medici circunforanei & exotici omnes ad vnum, Sanctissimoque Patrum Senatusconsulto, ciecti sunt Medicorum Parisiensium ornatissimò patrimonio, sicque repudium ec! passi sunt terrae aut Neptuni filii, quibus Nil pensi est dummodò blandimentis & prauis artibus, praedentur bona viuorum & mortuorum. Eiusque frater germanus Claudius Chenuot Canonicus regularis Augustiniani sodalitii, politioris & amoenioris literaturae tum Poëtices amantissimus, qui męcum ambo Freyum audierunt, a concordes vixerunt.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
