# Opuscula varia xv

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, ANTONIO MORAND. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/xv

Scilicat in nemorum caueis latet abdita virtus Gallica, & aegresti puluere magna canti. Enthea mens Druidum hic mundi miracula pandit; Atque Sybillino Daemone sacra docet. Mira loquor: Sed enim post longa obliuia rerum Quis potis est Druidum comnmemorare fidem? Hic ille est, veterum qui tot praeclara reperta Doctiloquo fundit pectore, Caecilius. Maiorum reserat mentes, arcanáque Patrum Syluarum ex antris intemerata trahit. Sic donat, quaecunque olim dedit aurea, Gallis, Aetas, magnanimo munera digna Viro. Ioannes Franciscus Grandis in Supremâ Galliarum Curia Consiliarius Regius & Catholici Procuratoris Substitutus. TREIVS noster laetae adeo indolis & mirifiAcae fuit, vt constet eum cum Musis omnibus rationem habuisse. Subiiciunt clarissimi duo Consiliarii Blaesenses Freii quondam discipuli omnium oculis, eiusdem Epistolam, cuius autographum diligenter & sedulò seruarunt in hodiernum diem, quam ex tempore, multis demirantibus, scripsit, & exprompsit inter accumbendum, & mensis nondum remotis, quod esset ei nuntiatum Antonium Morand Turones profecturum paucis, eumque Blaesas diuersurum. Sic inscribitur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
