Latin
DE AMORE
Janus Lernutius, Poemata 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE AMORE è Graeco NE lacrymis spera flammam restingvere amoris, Flamma ea pauxillae cedere nescit aqvae. Auro semper amor medicante vigebit: at idem Nec medio nascens obrutus est pelago. IN AVILUM. Ifferri populi me vocibus, Avile gaudes, Deque meo tibi sunt parta tropoea malo. Ipse tua &vulgi deliria rideo, dum mens Haec sibi nullius conscia flagitii est. Hac ego fretus ovo. nam si non est potis à me Praestari plebis fabula, culpa pote est. Tu miser absumtus semper pungentis ab oestro Invidiae, ab mihi qvàm supplicium acre dabis! Scilicet uno isto furia haec non pessima, semper Exest cultores perdit &ipsa suos. IN ONNUM. Ogatus elavisset Onnus vt nummis, Medico, inqvit, aeger omnia mea transcripsi. Qvid, alter addit, ergo tantum erat morbi? Vinaria hospes, inqvit Onnus, angina. IN PALISCANUM. SEptemtrionum filium Paliscanum, Pestem voraginosam patrii Zythi, Intercute errat, qvi perisse aqva credit. Nam dum helluatur &bibit diu noctu, Pransus paratus, sed probé qvoqve appotus, Inter cutem stagnante flumine est mersus Non sobrio undae, sed phrenetico Zythi. IN AULUM. Ectè ne te omnes, Aule, divitem jactant? Rectè, inqvies, me; cui tot arca nummorum