# Poemata 106

Janus Lernutius, Poemata, ORACULUM DATUMLAIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/106

Illa suo tinctis sangvine capta rosis,
Sic haec capta tuis: Latio qvia flore renident,
Cunctarum & Venerum divite rore madent,
Delicium juvenis! Divam qvi cogere possis
Sponte tuis Latium mutet vt illa rosis:
IDEM.
HUmanae nobis simulacrum flebile vitae
Dat brevis in mediis sentibus orta rosa.
Quae cùm ridentem calicis jam pandit honorem
Primulum, & explicito flore comante nitet:
Ut non se prodit fragilem, reliqvisqve pudorem
Fulgore vt plantis luxuriante facit!
At mox tacta nothis, posito capite, elangvescit, Et vix heu lapsi signa decoris habet. Sic miseri in mediis curis nascuntur homulli, Summula qveis vitae qvantula, qvaeso, datur? Ah brevis! atqve eadem cùm nobis optima visa est,
Dulcacido numqvam non tamen illa madet.
Ergò, qvi sapit, is dubiae sic tempora vitae
Ducat, spem vt longam ne inchoët ille qvidem,
Sed
τ τ κ. Fε3 7.
EPIGRAMMATA.
Sed mage praesentem studiis sic collocet horam
Prudens, & rebus sedulus invigilet:
Ne frustra aetatis juvenili flore peracto
Discere tunc cupiat, discere cùm neqveat.
CANI

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
