Latin
MANES PALME
Janus Lernutius, Poemata 110
Unproofread scanNot analysed yet
Deproperata tibi; memor &morientis amici,
Et deflens vitae tempora sola meae:
Tu desiderium (nam sentis, sancte,) sodalis
Theseamqve fidem, jam qvoqve noster, amae.
ELEGEIA.
Scilicet haec etiam me vulnera saeva manebant,
Vulnera vel fato mi graviora meo;
Ut tua PALMERI crudelia funera nosse
Festinata suum cogerer ante diem;
Ut, cui gestibam numeris occurrere festis,
Cogar in emeritos, hei, dare justa rogos!
Hoc erat, hoc, qvòd cum laevo omine progrederere,