Latin
MANES PALME
Janus Lernutius, Poemata 113
Unproofread scanNot analysed yet
Hic vatum princeps, &Musarum unica cura,
Vix etiam juvenis exiit, &moritur.
Librorum vivunt pestes tenebraeave bonorum;
Hic priscis Phoebus Vatibus alter obit.
Ergo jaces nostrae nuper spes magna juventae,
Et certâ &dubiâ sorte fidele caput:
Ergo jaces, tecúmqve jacet pietâsqve, fidesque
Et columella mei prima sodalitii.
Cum qvo jucundas Musis plaudentibus horas
Condebam, &studiis omnia nota meis:
Cujus limatas semper modulabar ad aures,
Affectans uni nostra probare tibi.
Tu mihi cunctorum PALMERIsolus habebas
Instar. inhumanum non ego vulgus amo.
At nunc, te rapto, mihi nec consortia grata,
Nec libri dulces, &mea Musa silet.
Tu mea, tu moriens nostrae omnia gaudia vitae
Frater, in aeternam vertis amariciem
Tecum si qva fuit, fugit me gratia, tecum
Et Musae &Veneres &periêre joci.
Nec mihi jam superest, praeter plorare, tuiqve
E desiderio non abeunte mori.
Qvamvis nulla mali jam te contagia laedunt,
Sed colis Elysii rura beata soli.
)vâ sedes stat fixa bonis, qvos vita probavit Innocuos, factis abstinuitqve malis.
Illic est, cuicumqve pio mors impia Vati
Injecit rapidas insidiosa manus:
Illic Flaminius, Bembusqve, &Vida recentant
In numerum sacro in gramine dia mele,
Illic Aonius rediturae buccina vitae
Tot Carum exemplis &ratione premit.
At tu Lotichio PALMERI molle canenti
Icomes, &patriâ ductus &ingenio.
Omnia sunt illic placidae plenissima pacis,
Et viret assiduo vere beatus ager.
Heic tibi parta qvies, heic sanctae debita menti