# Poemata 121-2

Janus Lernutius, Poemata, AD JACOB. CAMPIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/121-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/121-2

Averi specimen beatum amoris
CAMPI!
Berchemi auree, & entheate
Lugete, & qverulo dolore pleni
In salsos lacrimarum abite rivos.
Ille flosculus Allemaniarum,
Rehni adorea prima, litterarum
vestrûm
Sol, PALMERIUS; ille utriqve
Qui mage unicus unicis ocellis,
Fuit. me miserum! mihi qvot illud
Exit cum lacrumis, fuit? qvis autem
Fata, immitia fata, sat supérqve
Incusaverit? ô meum dolorem!
O factum malè! ô maligna fata!
Tam bellum juvenem malè abstulistis.
Summam qvi Sophiae tenebat aucem.
Qvi vates numeris vel his, vel illis
Dentatis dialecticos logismis,
Lingvae flumine Rhetoras disertos
Antevenerat undecúmqve cunctos.
Qvi seu ludere mallet & jocari,
Regnum planitus obti nebat omniûm
Leporum & Venerum & facetiarum;
Sive consilio foret severo
Usus, Pallada corde continebat,
Qvam Laertiadae faventiorem.
At vobis malè sit maligna fata,
Qvae nobis lepida omnia invidetis.
Vestrâ nunc operâ meus sodalis
Crudeles (doior!) oppetivit umbras.
At super mihi solitudo soli est
Multis cum lacrimis; dolórqve vobis
BERCHEMI auree, & entheate CAMPI.
DAMNUMJURIS CIVILIS & litterarum.
Ertabant Themis & Musae, qvae castra teneres
PALMERI, partes & seqvereris utras.
Et tibi Pierides sua certatim, & sua dona
Diva Themis sancto fuderat è gremio.
Ergo, tam dubiae dirimas ut jurgia pugnae,
Et Themin, & Musas, charus utriqve, colis.
Nec tibi se qvisqvam vel in his componere castris, Illo vel poterat aeqviparare foro. Invidit Nemesis, vitamque nefaria rupit. Sic cadis. at tecum Musa, Themisqve cadunt.
CAD HENRICUM SUDERMANNUM JC. Ansae Saxonicae Syndicum: tu conceptos dudum de Vate Latino, HENRICE, versus flagitas,

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
