Latin
AD CHPIDINEM
Janus Lernutius, Poemata 146
Unproofread scanNot analysed yet
Mox, ubi id haut Parcis suspectum videris, illi
Effigiei aliam tunc animam inde Dea.
Sin tot sqvalenti non sas bona credere arenae:
Candidiorqve tibi ante omnia gleba placet.
Tunc mihi cingatur valide chalybum genere omni,
Vestis eam &circum spißè adamantina eat.
Undiqve vel tali claudatur &undiqve rupe,
Laedere qvam Mortis nulla sagitta qveat:
Vel si non pote sit tamen expugnare, priusqvam
Transierint aevi secla qvaterna qvater.
Sed qvid ego? ista magisteria, aut nihilo inferiora Suffecisse suum, ab, tunc tibi tempus erat: (his, Nondum ubi adhuc Gulielmiades famulantia Diti Colla dabat, tuus ast, Diva, cluebat amor. Nunc tuae opes ita sunt in eum effusae ampliter omnes, Nil ferè uti restet de meliore notâ.