# Poemata 146

Janus Lernutius, Poemata, AD CHPIDINEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/146

Mox, ubi id haut Parcis suspectum videris, illi
Effigiei aliam tunc animam inde Dea.
Sin tot sqvalenti non sas bona credere arenae:
Candidiorqve tibi ante omnia gleba placet.
Tunc mihi cingatur valide chalybum genere omni,
Vestis eam & circum spißè adamantina eat.
Undiqve vel tali claudatur & undiqve rupe,
Laedere qvam Mortis nulla sagitta qveat:
Vel si non pote sit tamen expugnare, priusqvam
Transierint aevi secla qvaterna qvater.
Sed qvid ego? ista magisteria, aut nihilo inferiora Suffecisse suum, ab, tunc tibi tempus erat: (his, Nondum ubi adhuc Gulielmiades famulantia Diti Colla dabat, tuus ast, Diva, cluebat amor. Nunc tuae opes ita sunt in eum effusae ampliter omnes, Nil ferè uti restet de meliore notâ.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
