Latin
AD PORTITOREM INFERUM
Janus Lernutius, Poemata 155-2
Unproofread scanNot analysed yet
VIII.
D qvid, Nauta Charon, Crepidini adstas?
An forsit Gulielmium tulisse,
Unâ cum populo hoc inerte, qvaeris
Trans haec, Persephonae ad domum, fluenta?
Hâ, hâ solve ratem senex. prosanum
Qvi vivens odio Vatiniano
Plebem odit: qvoque nunc Vatiniano
Non odisse odio haut potest eosdem.
Abi ergo. Isti enim Amor modô pharétram
Substernet vice Navis. Arcus autem
Instar Mali erit ardui. Rudentes
De torto faciet repente nervo.
At, qvod lumina linteum obtegebat,
Sinus carbasei locum obtinebit.
Remorúmqve modo sagitta utrinqve
Secabit Gulielmius profundum.
Ad clavúmqve sedens Cupido, cunctas
Igne discutiet facis tenébras.
Portum ac jam levi uterqve puppe inibit, S)vum vix trabs media tua ibit undâ. d qvid. Nauta igitur crepidini adstas.
ADJOSEPHUM SCALIGERUM,
ETJUSTUM LIPSIUM.
IX.
ESse qvid hoc dicam, Doctorum pensa Virorum
Quòd pessum assiduè Parca det ante diem:
Occubuit certè nonae in trieteridos annis
Nobile Palmerii, Lotichiiqve caput.
Inque locum hinc communem abiit crescente juventâ
Falcoburgius, ac Papii amabilitas.
Nec minus aligeri infantis gemma illa Secundus:
Illâqve Athenarum gloria, Ratlo, Deae.
Vidit Canterus, viditqve Ducatius Orcum,
Lanea vestibat vix ubi barba genam.