Latin
LOOVITUR SEPULTUS
Janus Lernutius, Poemata 161
Unproofread scanNot analysed yet
Sique qvit antiqvi nunqvam interiturus amici
Defunctorum animis se illatebrare dolor.
Has voces, has luctisonas, Jane, accipe voces,
Cordoliique mei te grave tangat onus.
Nempe Deis credam curae mortalia? credam
De mundi fatis sollicitum esse Jovem?
Quum videam in primo, Gulielmi, flore juventae,
Stamina netriceis sic tibi rumpere anus?
Qvum videam Herois trissecli ante ire senectam
Vita tributa qvibus pro meliore sale est?
Vah! qvicunque Deûm astratâ prospectat ab arce,
Aut ridet, nos atque astragalùm vice habet:
Aut ut coelesti securior incubet ostro,
Clavum orbis Fortunae imposuit manibus.
Quae, licet inconstans, nimium constans tamen
est,
Vult prodesse malis, vult nocuisse bonis.
qvum
Sic nunc illa jaces Charitum illibata medulla
Mercurii ille lepos, ille Cupidinum amor:
Illa novenarum cura unica &una sororum:
Ille gravis priscae simplicitatis honos.
O spes fallaces! qvo nunc cura illa laborque?
Sobria qvóqve Ceres? sobria qvoque Venus?
Et qvorsum totas hyemali sidere nocteis
Ad lychni exiguam pervigilasse facem?
Scilicet ut dicat tua calcans busta viator:
Ab, qvanta heic tecum cura labórqve jacet!