Latin
LOOVITUR SEPULTUS
Janus Lernutius, Poemata 163
Unproofread scanNot analysed yet
Herculce incedit per tua terga Leo.
Hâ qvoties dixi: donet modo J uppiter annos
Janc, tibi, &priscos qvi exsuperabis eris:
Quâ rara morum antiqvùm, probitatéqve vitae,
Quâ doctrinarim fertiliore penu.
Dixi ego. Sed venti mea vota tulêre per aeqvor,
Et Rhadamanteos ante diem isti ad agros.
Ergo tui nunqvam fiet mihi copia, Jane?
Non tuâ erit sacie unqvam alloqvioque frui?
At me ad Gallicum iter malè sanus jam accingebam,
Spesque erat ante dies sexdecim adesse tibi.
Jamque mihi raris numeris hinc inde legebam
Quae peregrè adveniens carmina culta darem.
Atque ita dicebam: Sic lustrer Apollinis umbrâ,
Ut mihi amicorum semper ocellus eris,
Et tecum longas gaudebo sallere nocteis,
In solidum aestivos &jugulare dies.
Unus &ex omni sociorum examine stabis
Cui noti lusus, seria cuique mea.
Dixi ego. sed venti mea vota tulêre per aeqvor, Et Rhadamanteos ante diem isti ad agros. Rhene pater, duplici qvi maenia tramite inerras, Engisthi qvondam surgere cepta manu, Heic ubi nunc Dousae auspiciis, feliceque ductus Lipsii, amant Batavi verba latina loqvi. Qua visus sum mente tibi, scheda qvum illa MeDe Gulielmi obitu fecit amara fidem? liss