Latin
AD VIATOREM
Janus Lernutius, Poemata 166
Unproofread scanNot analysed yet
XV.
Ubeca, ocelle nuper urbium, qvotqvot
Manè exerens os, vesperi inserens Nereo:
Perenni-clara lampade aspicit Titan:
Qvaenam te ita horrida affiat aura Fortunae,
Ut ille majestatis arduus splendor
Stet obsoletus sqvalidi situ luctus?
Et ille, verberans modò polum vertex,
Dejecto eat nunc in nigrantem humum vultu?
An fors, parens tenerrima, ad tuas aures
Delatus est rumor qvoque ille funestus,
Gulelmium qvi diceret perivisse?
Nondum ah! sed altè saucia es cor, abs illo
Qvòd separata mille millibus multis
Amabili pavisse lumina aspectu
Desideras incassum. abestqu foecunda
Reconditissima illa vena Svadelae. ah!
Ah! si dolorem illum diu dolere atra
Te Fama vellet, auribúsqve non uti
Posses. enim Deos tuam in ruinam, ipsa ac
Elementa conjurasse proximum est vero.
Frustrâ, heu, tibi nomen Parentis est. natus
Fuit tibi mage unico unicus. magnus