Latin
APOLLO, MUSAE PARENTANT
Janus Lernutius, Poemata 169
Unproofread scanNot analysed yet
Et manuum flictu, singultatoque tenore,
Cuncta oriente replet, cuncta cadente die.
En ut demisso incedant capite. en situ ut atra
Austeris Citharae fila rigent lacrimis.
En ut inornatus monumenti nunc agrum oberret:
Nunc sedeat cryptae Cynthius ante forcis.
Hâ, hâ, parce Aganippeas qvid poscere Divas.
Quisqvis es: hâ Phoebo fundere parce preces.
Hic nec enim poterit, poterunt donare nec illae
Quod sibi sit dignum, qvod lubitumque tibi.
Quin, si qvod cor habes, te junge age flentibus ipsis. seqvi.
Nunqvam homini turpe est Numina velle
sit ab
Sin petere est aliqvid volup: hoc pete, qvod
omni
Parte venenato tristius helleboro.
Sed potius libeat te jungere flentibus ipsis.
Rarus honos homini Numina posse seqvi.
ADJACOBUM BONGARSIUM.
XVII.
Incte caput rarâ augustum, Bodryane, coronâ:
Cui comes it Venus atque Cupido.
Quidnam, sive Istri lustras gelidi oppida, sive
Hungariae qvondam inclyta regna,
Mentis habes, qvum tot vexant insomnia sensus
Totqve sonat laeva omine Bub?
Quumque iter ingresso ferale adsibilat Angvis,
Nec cessat strepere improba Cornix?