Latin
AD PROMETHEUM
Janus Lernutius, Poemata 172-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qvi, sit ut haut vobis aeqvalis in omnibus: at qvis Vos tamen insequitur proximiore gradu? COMPARATIO. XIX. Sicut odorati per amoena rosaria Paesti, Sedula dum illustri remigio errat apis: Floreque nunc sibi ab hoc, rores nunc lingit ab illo, Distendat cellae qveis tabulata suae, Imprudens in araneae opus leve fertur &atram Saepe venienato puncta pede necem adit. Sic te ubi scriptorum omne genus, Gulielmie, inescat, Per qvuos &Latii, &Graeciae honora plaga est. Indeque pingvem omnem juvat, emulsiße medullam, Ac lingvae accentus non sinis esse rudes, Circum retiris, miser heu, indagine Mortis? Circum retiris heu miser, &moreris!