# Poemata 172-2

Janus Lernutius, Poemata, AD PROMETHEUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/172-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/172-2

Qvi, sit ut haut vobis aeqvalis in omnibus: at qvis Vos tamen insequitur proximiore gradu? COMPARATIO. XIX. Sicut odorati per amoena rosaria Paesti, Sedula dum illustri remigio errat apis: Floreque nunc sibi ab hoc, rores nunc lingit ab illo, Distendat cellae qveis tabulata suae, Imprudens in araneae opus leve fertur & atram Saepe venienato puncta pede necem adit. Sic te ubi scriptorum omne genus, Gulielmie, inescat, Per qvuos & Latii, & Graeciae honora plaga est. Indeque pingvem omnem juvat, emulsiße medullam, Ac lingvae accentus non sinis esse rudes, Circum retiris, miser heu, indagine Mortis? Circum retiris heu miser, & moreris!

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
