Latin
CARM. XXIII
Janus Lernutius, Poemata 18
Unproofread scanNot analysed yet
Plocenqve nobilem, Aeliamqve caesiam,
G. lyconida, speculumqve Belgii Antherin:
Ubi iste post ocellus, anteâ fuit
Serena stella. namqve in orbe lacteo
Micante saepe lumen extulit face.
Tabuda magne, túqve ductor Hespere
Tibi haec fuisse &esse cognitissima
Ocellus inqvit: ultima ex origine
Choros stetisse dicit inter astricos
Tuo ustulasse te tuósqve in aeqvore:
Et inde tot ver invidentium greges
Decus tulisse, dura sive mollia
Moveret arma, sive mallet Aliger
Simul protervus abdere utraque in jecur.
Neque ulla vota amasionibus Diis
Sibi esse facta, cum veniret à domo
Jovis superbi adusque candidum hunc diem
Sed haec prius fitêre. nunc Dioneo
Cluitque honore, seqve dedicat Tibi
Cupido Amoris, atque Amor Cupidinis.
CARM. XXVI.
CAesarias alius deducat in arma cohortes,
Aut Othomannorum praelia resqve canat.
Ipse domi qvo Marte premar; qvibus impetar ausis, Eloqvar Idaliis perditus insidiis. Non eqvites, non me pedites, claßésve lacessunt: Agminis insoliti fraus nova bella movet. Lunatóqve superciliorum è fornice grassans Cruda venenatis vulnera dat jaculis.