Latin
NATHAN CHYTRAEUS
Janus Lernutius, Poemata 188
Unproofread scanNot analysed yet
Tu puta tamen, ut meas qvid esse
Burras atque apinas soles putare:
Ac Lucina uti partui huic fuisti,
Porrò esto Statilinus &Levana,
Lucem qvò ferat, &diu superstes
Nostri praeco sit his ubiqve &illis
Amoris, fidei, parisqve vitae.
Sic vive Aonidúmqve Apollinisqve;
Vive sic Charitumqve, Palladósqve;
Vive sic Veneris Cupidinisqve
Amor, delicium, decus, voluptas:
Sic persta tui Acidall unicum cor,
Una mens, anima unica, una vita.