Latin
VALENTIS ACIDALI
Janus Lernutius, Poemata 200
Unproofread scanNot analysed yet
At jam tu nobis extrem, vocis honore
Bucreti fugitive vale, &tua gaudia carpe,
Gaudia perpetuum ô utinam mansura per aevum!
Qvi fluxae textam myrti de fronde corollam
Immortali ausus lauri praeferre virori es.
Sed vivas, vigeasque &tecum floreat ille
Flos aevi melioris, amaenaque gratia caetus
Virginei, nunc jam nuptis nova fama, maritae
Exemplum fidet, atque sui stella aurea sexus,
AEMILIA, ingestam qvam toto corde recepsti.
LANGIAS AEMILIA, in penitâ quae mente vicissim
Te fovet, atque imis ardens in mutua fibris
Afervore tuo reqviem capit, &tibi contrá
Fert reqviem complexa suo. Jam jungite juncti
Complexus pariles, nex eque ambite tenaci
Corpora corporibus, qvibus arcto tramite mista
Commeet una anima, &vitae sincera beatae
Gaudia continuet vel sero intermina fint.
Interea tamen &ne tota oblivia nostri
Hauferis atque aliquam prisco sub pectore sedem
In medio Venerum nobis dignare tuarum.