# Poemata 204

Janus Lernutius, Poemata, AD CORNELIMM MARTINUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/204

Luxuriant nemora, usque hilari qvae dulcè susurro Adstrepitant blandi flaminibus Zephyri. En ut Dauliades, meditatae omni antè hyeme, odas Vere novo expromunt svavisono ore novas. Odas! qvae mira dulcedine ut arbori aqvaeque Saxisque efficiunt cum auribus esse animam: Sic animam exanimen in numeros animare potis sunt Et menti residi infundere dia mele. Quidni ergo in nobis etiam illum exsuscitet aestum Illud epos Philomelae, illud amabile epos? Suscitat. Et quis io me jam rapit ardor? io quis Me impets ad nubes celsaque adastra levat? (gat? Quis me alâ entheâ agit? qvod mi aestrum corda fatiQuô feror? an seco terrae, aetheris anspatia? Quis nares modô mi afflat odos jam svaviter halans? Quae mihi perstringit lux oculorum aciem Dius odos! lux dial Sed ô qvae numina cerno, Quas Divûm choreas? qvem capio aure sonum? O quem nunc teneo locum? ubi sum? hin Chloridos horti? Chloridos anne horti hi? virginum an HesberiIpsius an potius Cythereae haec illa Roseta (aum? Riß.ida, qvae ambrosio rore & odore fragrant? Certè hic ambrosius roscusque odor: haecqve ea certè Cypridos, haec Paphiae augusta Roseta Deae. Certè hic fons, & Acidalii unda haec lucida fontis, Campi & Acidalii hi matris Acidaliae. Cartè Certè ita. jamque rosarum ordo rutilantium & aura Mi propius nares, mi prepiusque oculos Halitu odorato ferit aureoloque colore; Omnè novaque implet cor mihi laetitiâ. Certè ita. jamque Deae capiuntur lumine claro Contingi atque ipsâ paene manu est tagere

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
