# Poemata 209

Janus Lernutius, Poemata, AD CORNELIMM MARTINUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/209

Fas mihi, fas Veneris veterem renovare dolorem
Hâc geniali adeò in laetitiâ Veneris.
Ede lyra, Aßyrii ut pueri acri intabuit igne
Cypris: qvem Cyprus magna patre è Cinyra,
Myrrhâ matre vulit, ab avo natum atque sorore,
Praestantem formae dotibus egregiis:
Cui membris decus adstarat natura superbum,
Et dederat caetus virginei esse facem.
Huic Venus unanimo insanum succensa furore
Dicitur insolito deperiisse modò.
Hunc Dea vel Marti antetulit: prae hoc alta Cithera, Prae hoc sordere Gnidus, cumque Amathunte Paphos.
Hoc prae uno stellati etiam picta atria caeli,
Hoc prae uno vilere intima & aula Jovis.
Illi, sive oriente die Sol tolleret igneum;
Seu moriente, caput mergeret Oceano;
Illi perpetuum comes ibat; & assiduò unâ,
Accubuoque unâ degere dulce fuit:
Qvuin neque, cum in saltus abiens inculta ferarum Per lustra hic rapidis praedam ageret canibus, Ipsius ungvem abiit minimum qvóqvam à latere: Saxa per & sil vas perque juga inseqvitur, (usque at
Venatrix: nec ferre pudet qvoque retia Divam,
Coelestesque atrâ tingvere caede manus.
Ah pereat pereat, qvi primus retia, primus
Invisâ invisas texuit arte plagas!
Inde heu orta infausta infausti semina belli, Indè beu mortiferi orta exitii atra seges. Inde heu heu miserae miser, cheu, Cypridi Adonis Perditus: inde eheu exanimem exanimis Monte infelici Cytherea adspexit Adonin Fundere purpuream cum amne cruento animam. Illum immanis aper; solitis dum in montibus errat.
Venatu & solitis tempora dans studiis:
Correptum ante plagas lethalis acumine dentis
Icit, & ictum albo sauciat in femore.
Cui ut subitam festinat opem Venus alite cursu,
Perque inculta amens praecipitat juga ifer:
Ecce ruentis iniquo infestat candida morsuCrura, sacrosque acris spina pedes violat. Spina acris: qvam supra hamatis sentibus haerens
Vernabat niveo multa colore rosa.
At Diva ut tenerum manare è vulnere sangven,
Stillare & dios crura videt latices.
Largifluique rubos adspersu undante cruoris
Tingvier; omni corde imitus ingemuit.
Cum gemituque rubis simitu indignata malignis,
Pluria dixit in hos verba repentè mala.
Mox tamen, haec, lacrimans ait, haec mi grata doloris Signa mei, & testes perpetim amoris erunt. Perpetim erunt. qvaeque antè adeò candore placebant, Ornatu insignes unicolore rosae.
Desierat. vitreasque abstergens lumine guttas,
Ilicet hinc properans carum ad Adonin abit.
Illa abit. at sparsi Cythereae sangvine dumi
Hinc cito sangvineis svave rubent foliis.
Qvaliter ingenuae cùm mutant ora puellae,
Occupat albentes purpura pura genas.
Qvaliter aut, Tyrio si qvisqvam inverterit ostro Indum ebur, id jussam se induit in faciem. Aut strictura velut chalybe in candente ardescit, Aut matutino ut Leucothee ore rubet. Inde; Rosae, heic illhic ampli omnia per spacia orbis Effertis gemino floris honore caput. Inde, Rosae, divûm omnium amor, tutelaque divûm;

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
