# Poemata 218

Janus Lernutius, Poemata, ELEGIARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/218

Inter & immundos nil geniale boves.
Cunae, infelices cunae! pulcra omnia vobis,
Vobis delicias, divitiasque suas,
Thuriferis debet Panchaia pingvis arenis,
Debet & auriflui lympha beata Tagi:
V obis qvidqvid habet segetum felicibus arvis
Medus, & intactâ merce opulentus Arabs:
Vobis qvidqvid humus gremio fovet omnis in imo,
Et mare, debetur, qvidqvid & unda tenet.
Ast horum nihil est: nihil est nisi tristis egestas:
Tristis; & omnigeni pondere pressa mali.
V ilia vix dantur magaliâ: vix datur arctâ
Matri cum puero delituisse casâ.
Vix datur imbelli prohibere à corpore frigus,
Vix vitare Eurum, vixque cavere nivem.
Vas
Vos tamen absque illis Cunae ô bis terque beatae:

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
