Latin
JOANNI MATTHAEOWACRERO
Janus Lernutius, Poemata 232
Unproofread scanNot analysed yet
A cinere atque rogo vestri observantia vivet,
Scriptaque in aeternum vos venerata colent.
Vos illum V ACRERE, &RHEDIGER, atque MONAVI
Quisque suo, ut cepstis qvisque, faveto modo.
Et velut à nobis certatur honore colendi
Vestra in cunctorum singula promerita;
Sic vos inter vos certate favore juvandi
Una adeò in nostrae commoda semper opis.
Ut qvi nondum etiam forsan dubitare potest nunc
Hactenus hoc cui plus debeat è numero:
(Namque, reor, vestrùm sanè &conceditis uni
Ipsi ultro: &primas cui ferat ille, scio:)
Dehinc moles benefactorum haut examine claro
Nescire in variis cogat &innumeris,
Maxima sint cuivis, cuivisvè secunda vel ima:
Nec cuiquam prae aliis deditus esse qveat. .
Erret &incerto gratae discrimine mentis,
Prima cui cultus deferat officia.
Utque adeò hinc, ne cui ex meriti virtute latentis
Judicio ignaro plus tribuatve minus:
Omnibus ex aeqvo putet esse obnoxius, omnes
Indispensato gratus honore colat
Atque ita sit totus cujusque per omnia vester:
Parque sit in cunctos gratia, parsit honos.