Latin
CARM. XXXIV
Janus Lernutius, Poemata 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
COst obitum in varias animam migrare figuras
Euphorbo veré si placuit Samio:
Nec mors ingenium mutat, seu flumina canus
Servet olor, nemorum seu leo tesqva colat:
Ipse ego (qvando suo me cepit lumine Hyella
Composito gignar funere papilio.
CARM. XXXV.
D te si qvando accessi, &tua lumina specto,
Lumina Phaebéis quae mihi pro facibus:
Ut qvi monstrifice Phorcynidos ora tuentur
Frigidus adstricto pectore dirigeò.
Nec mora: lux animum attonito rapit improba: &
Sum Thamyras, fieri dum volo Aristoriaes. Valter Quòdqve Poëtarum superat mira omnia, fio Hoc mage Aristorides, qvò mage sum Thamyras.
CARM. XXXVI. r numquam satier tuos
Spectans, Lux mea, ocellulos,
Istos, Lux mea, ocellulos,
Qvi cor sic mihi carpunt
Ignitum faculis suis,
Ut nec Aenariae obrutus
Altis vorticibus Gigas
Coeus ardeat aeqvè;
Migabaa
Mirabar prius: at modò
Nil novi video. in necem
Sponte tendere Pyralin
Vidi lucis amore.
CARM. XXXVII.
Vi solis Libyae degit Basiliscus arenis;
Cuncta venenato lumine trux perimit.
Qvid mirum, vastis igitur si regnet in oris,
Nec qvisqvam propius audeat, ire ferum?
Mirandum magis. adsector te, Lux mea, semper,
Cum tamen &miti lumine me perimas.
CARM. XXXVIII.