Latin
MAGNIFICO JOHANNI MATTHAEO
Janus Lernutius, Poemata 240
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe cui similis vix qvisqvam in gente virili,
Foeminei huic temerè par erat ulla gregis?
Una gravis nimium haec: levior nihilo altera
caussa,
Pugna maritales inter oborta Deas.
Namque diu studiis discordibus aemala certant
Cum Iunone Venus, Iunoque cum Venere.
Illa novam renuit veteri sociare marito,
Matronam viduo destinat &viduam.
Haec defloratam fugitat; viridemque puellam
Florenti atque alacri ductitat usque viro.
Hactenus &dubio lis fine agitata pependit,
In partes reliqvos abripuitque Deos.
aeqve
Nunc jam concilio in superûm, Rex Iuppiter
Composuit longas numine dividias.
Caußâ Iuno tamen cecidit, viduaeque cohortes
Exclusae viduo qvamlibet ex thalamo.
Laeta Venus turbâ vicit cum Virgine: victrix
Sed multata eodem hoc sic qvoque judicio est:
Jussa suarum unam Charitum sibi perderedemtam,
Mortalique Deam consociare toro.
Ut qvae virginei numerum sic semper honoris
Imminuit, numerum nunc minuat proprium.
At nihil haec tristis, multâ sed laetior ipsâ
Arbitrii talis gestit in obseqvium.
Et ruit; atque ultrò properat facere impigra damnum, Non damnum: &decus, haut dedecus inde petit. Namque inhonora hominis neque sint connubia Divaes