Latin
JOACHIMO SPECHTIO
Janus Lernutius, Poemata 244-2
Unproofread scanNot analysed yet
JOACHIMO SPECHTIO, JC. Sponso. SPECHTIUS Aonidum mystes Themidisque sacerdos, Idem anima &Svadae Spechtius &Sophiae: Spechtius hic Venerem orabat, tandem esse maritus: Illa, eris: &jam nunc sis age Sponsus, ait. Sponsia Sponß ego? in quâ igitur? Dabo cui non crudâ sit aetas, Integra forma, &dos lauta: sed haec vidua est. Sponsus ego in viduâ? Quidni? tu in virgine malis? Scilicet &vidua haut virginis instar habet. Instar habet: sed ubi flos aureus ille? Qvid ergo? An qvia virgo haut sum, Marti amor ipsa minus?