# Poemata 262-3

Janus Lernutius, Poemata, TOANNI LUBBECHIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/262-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/262-3

J. U. D. Sponso.
XIV.
CUBBECHIO viduo viduámne an virginem amare
Dignius? Et viduam & virgine amare licet.
At viduam viduo componi rectius, & sub
Jura adigi melius qvis neget aeqva tori?
Qvisve neget paribus paritatem aetatis amorem
Corde in utroque magis conciliare parem?
Ipse tamen qvaesitus utram sibi ducere malit:
De viduâ ridens, verum ita, nec nego, ait:
Nec mihi sic viduam tamen allaudabitis, ut sit
Et vidui & senis haec svavior in thalamo.
Quidni Virgo etiam viduo sociarier, & sub
Aeqva qveat rectè jura venire tori?
Aevum impar prohibet? mores spectemus: amorem,
Illi ubi sunt pariles, qvis neget esse parem?
Morosae viduae, tetricae, fastuque tumentes,
Et tristi plerumque imperiosae animo.
Et super haec: thalamo qvèi sit magis apta secundo,

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
