Latin
BUCRETIUM MEUM
Janus Lernutius, Poemata 267
Unproofread scanNot analysed yet
Ah perii! penitis liqvefiunt ossa medullis,
Mensque vaga excitis fluctuat in lacrumis.
O dolor! ô lacrume! qvae sat lamenta dolori,
Quae satis in lacrumas unda futura meas?
Ergone Varniadum roscos Bucretius hortos
Atque ipsas potuit linqvere Varniâdes?
Ergóne tam docti fugiens tecta alta Lycei,
Aufigit nostris pepetuum ex oculis?
Ausugit seque eripuit Bucretius, ille
Ille meae major pars meliorque animae.
Ille animi cura una mei, ille amor, ille meum cor, Ille sui Seiren dulcis Acidalii. Qvid qverar? aut qvidnam incusem? vosne improImproba, &unius non mihi caussa mali. (ba fata? Hocne etiam reliqvis unum, hòc tam triste malorum
Innumerabilium defuit agminibus?
Nec mihi jam sat erat curarum atrique doloris,
Haec nisi curarum me obsidio premeret?
Obsidio curarum atrique infanda doloris
Tormenta. heu tristis carnificina animi!
Qvid feci miser, &tantam qvo crimine poenam
Promerui? aut qvaenam tam gravis ira Deûm?
Qvaevè odia haut ullis unqvam exsaturata periclis, Quaevè mihi intentant sidera perniciem? Heu heul Sicne meum in caput omnia conjurarunt? Siccine tam variis casibus exagitor? Varne Pater, liqvido qvi interluis amne rosetum, Cujus ego qvondam dulcis alumnus eram: Varne pater, vosque ò vitreo sub flumine Nymphae
Varniades, qvarum cultor inantè fui:
Haëcne fides &promißi constantia vestri?
Mósne etiam sanctis fallere Numinibus?
Scilicet à vestris, memini, cùm avellerer oris,
Haec abiens moesto pectore dicta dabam
Haec dicta, hasque preces animi è penetralibus imis