# Poemata 272

Janus Lernutius, Poemata, BUCRETIUM MEUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/272

Sermonesque tuos aure avidâ bibere.
Hac spe moerorem sum consolatus amarum
Hactenus, & leviter tot mala sustinui.
At modô tecum unâ me spes etiam illa reliqvit,
Factaque vesani ludibrium Boreae est.
Quo fugis & qvae caussa viae tibi, care sodalis
Cura dolorque hominum, cura dolorque Deûm:
Quo raperis, qvid te roseâ cispellit ab urbe?
Quid tam praecipiti cogit abire fugâ?
Patria te dulcis revocat dulcesque propinqvi,
Qveis alacri morem jùs gerere obseqvio.
Jus eqvidem. sed enim dum illos colis obseqvio isto
Laedis & injustè me nimis exanimas.
Perge tamen, qvò te juris ratio avocat. haut te
Detineo, aut per se justùm iter impedio.
Non saltem mihi tè licuit, dulcissime rerum
Bucreti, ô mea lux, deliciaëque meae:
Non saltem extremâ affari atque amplectier horâ, Extremùm & tepidis spargere te lacrumis?

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
