Latin
BUCRETIUM MEUM
Janus Lernutius, Poemata 276
Unproofread scanNot analysed yet
Invigilo, &multis mortibus immorior.
O saltem plagâ liceat defungier unâ,
Nec lentis adeò hinc inde trahar gradibus!
Heu trahor &retrahor momentis omnibus, &
non
Cura mihi pausam scit facere exiguam!
Tu verò Bucreti artis complexibus haerens
Carorum, &patriae molliter in gremio
Fusus, agis festas hilari nunc pectore luces,
Dulcibus ac celebras otia laetitiis.
Heu sors dißimilis nimium! lugente sodali
Q audia tu, &risum flente beatus habes.
Nec tamen invideo. procul est procul invidia:
haut
Tabe suâ livor tabificus tetigit.
(me
Nec fas ambrosiae reor invidisse liqvorem
Diis superis. non me tanta tenet rabies.
Imnò me &exhilarant &opacae nubila mentis
Parte aliquâ tua mi gaudia discutiunt.
Tu saltem, dum fata sinunt, sume undique tutus
Laetitiae oblatum nectar &ambrosiam.
felix: meritisâ tuis qvae munera Divi Munificâ exsolvunt exsoluentque manu, Aetatem iis fruere, &securâ mente triumfa, Atque mihi columen vive meum incolume. Me satis est irati adversis flatibus Curi Jactari rapidis fluctibus in pelagi. Me satis est scopulos varios, Syrtesque Charybdesque
Infames misero tangere naufragio.
Me satis est. Te blandisono cum murmure laetum
Per mare jucundi flabra vehant Zephyri.
Ne tamen immemorem nostri te oblivia reddant,
Si mereor, vigili qvaeso cave studio.
Nec renue incepti stadium decurrere amoris,
Junctaque constanti vincla fovere fide.
Mutua ego aeternum faciam, nec charior unqvam
Te uno, dum vivam, vivam ita, mi alter erit.