Latin
ILLUSTRIS JACOBI CURTII, AD
Janus Lernutius, Poemata 280-2
Unproofread scanNot analysed yet
ILLUSTRIS JACOBI CURTII, AD Jo. MAT. WACRERUM. CUrtius ergo fuit? Famae non credo sinistrae: Et fugio infaustae nuntia scaeva Deae. Sed tuscribis idem, tibi fas &credere, magna Wackere, aulae pars &nova Caesareae. Invitus qvoque credo tibi: vanumque nimis te Heu verum, auctorem (da veniam) esse velim. Curtius ergo fuit, fuit ergo Curtius. cheu Qvam libeat nunc mendaci etiam esse mihi!