# Poemata 280-2

Janus Lernutius, Poemata, ILLUSTRIS JACOBI CURTII, AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/280-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/280-2

ILLUSTRIS JACOBI CURTII, AD Jo. MAT. WACRERUM. CUrtius ergo fuit? Famae non credo sinistrae: Et fugio infaustae nuntia scaeva Deae. Sed tuscribis idem, tibi fas & credere, magna Wackere, aulae pars & nova Caesareae. Invitus qvoque credo tibi: vanumque nimis te Heu verum, auctorem (da veniam) esse velim. Curtius ergo fuit, fuit ergo Curtius. cheu Qvam libeat nunc mendaci etiam esse mihi!

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
