# Poemata 281

Janus Lernutius, Poemata, ILLUSTRIS JACOBI CURTII, AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/281

Sed fuit. & nos illi exstincto funebre carmen
Immaturas debemus in inferias.
Esse pium par est tam sanctis manibus: & tu
Conantem huc ultrò me prior ipse vocas.
Exemplo monituque tuo: flentemque Camoenam
Porro etiam in moestas sollicitas lacrumas.
Qvid vis? ecce fleo dudum, Caeaeque retracto
Naeniae honoratas munia ad exseqvias.
Sed qvid praeter flere jubes? praeconia versu
Curtia vis etiam pangier ipsa meo?
Curtia victuro pangi praeconia versu,
Amagno debent nec nisi vate cani.
Nos tenues nihil in tantas laudabile laudes
Condere vis angustae artis egena sinat.
Qvi si qvid possim, me illi devovero totum,
Atque operam omnem uni surripiam huic oneri.
Nunc neque vel tentare mei mihi conscius ausim,
Officium & qvid me perdere tale juvet?
Qvod possum planè facio, & qvod debeo. nam qvis
Non debet lacrumas Curtiadae tumulo?
Curtiadae: cujus meritis Germania plena est
Tota, nec Europae vel regio ulla vacat.
Ille sacro admotus clavo imperii, atque secundo in Puppe locatus ab ipso Induperante loco, Omnia demeruit sibi devinxitque merendo, Omnibus unus commune fuitque bonum.
Huic privata simul res, huic res publica debet,
Cumque agris urbes, regnaque cum populis.
Huic homines debent, devent huic numina:
doct
Praecipuè & doctis numina culta viris:
Ipsi culta etiam prae aliis, & honore perenni
Ad fati extremum condecorate diem.
Ergo iterumque iterumque fleo, & flent omnia mecum
Tam carum amissum, tam meritumque bené
Patronum patremque, & in illo amissa tot uno
Hei bona! qvis flctu temperet & gemitu?
Cuncta dolore jacent, & foedo sqvallida luctu,
Obruta pullatae Sortis amaritie.
Cuncta suum tacitè, aut singultibus interrupto
Ah frustrâ, qvaerunt sed tamen usque sono.
Aula suum magis, ipsa suum magis aula reqvirit:
Quae ceu desolata unius hoc abitu
Stat miserando inhonora habitu, raucisque qverelis Personat, & planctu rumpitur assiduo. Sed Germania & ipsa, sed Induperator & ipse Romani Augustus sceptrifer imperii, Sentit in hoc sua damna, naut tenuia funere damna:
Sollicitus reparet qvo sua damna modo.
Indignatus & ereptum sibi tempore in isto
Mussatâ coelum pulsitat invidiâ.
Pectoráqve in varias curis exercita curas
Funere ab hoc implet tota dolore novo.
Jam
Goog
Jam satis est. vixit satis ille, & vixit abundè,

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
