Latin
ILLUSTRIS JACOBI CURTII, AD
Janus Lernutius, Poemata 283
Unproofread scanNot analysed yet
Mors cujus meruit Caesaris esse dolor.
Nec qvis qvam immaturus obit, tam nobile funus
Qui. jacet, hic cui stat exseqvialis honos.
Sed vixit sibi sat noster, sibi vixit abundè
Curtius &laudi post sua fata suae:
Non illis etiam, cupidis qvibus usque sui sat
Viveret haut ullum temporis ad spatium,
Quos desiderii aeterno nunc vulnere inanis
Urit, inoblitis cura sedens animis.
Atque mori non dignus erat, vitâ hactenus actâ
Vitae dehinc meritus munera pervetuae,
Si per fata foret, dignis sua praemia solvi,
Nec meritorum Orco gratia staret iners.
Sic tamen, utcunque ereptus, non omnis ab orbe
Raptus, adhuc nobis haut moriturus adest.
Vivus adest, superestque sibi semperque superstes
Irrita Parcarum despicit imperia.
Fama Viri subnixa alis radiantibus auro
Et terras &lata aeqvora pervolitat.
Et tellure levata ipsi contermina coelo
Magnum illud CuRTI nomine inane replet.
Inqve-fatigato mundum clangore fatigans
ubig.
Pennarum, CuRTI nil sinit esse rude
omnia
Nec quicquam sinet esse unqvam immemor:
Qvem docet, haut porrô dedidicisse docens.