Latin
VALENTIS ACIDALI
Janus Lernutius, Poemata 289
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ipso memori fama sonore canet?
Tu modô, Bucreti, his animum slare jacentem,
Amissi ut levius tristia fata feras.
Qvem meritò ho eqvidem luges, cùm incommoda
Vitae adeò per set laudibus eximiis.
mortis
Ecce autem hunc tibi dum studeo lenire dolorem,
Praecipiti incursat te impete rursum alius.
Affinis subitò heu natum qvoque fata secutum
Isse ait Orcinas nuntius ad tenebras.
O potius nunqvam has penetrasset nuntius oras,
Nulla foretque oculis littera visa tuis:
Qvam novus iste, ex se levior crudele prioris
Ulcus acerbifico velleret unove dolor!
Ne labare tamen, pectusque exsangve vicissim
Cordivoro miserè conficias gemitu.
Nam felix sanè ille puer, quem atra Atropos aevo
Suptraxit variis in viridante malis.
Nec qvia floridulum vernae virtutis honorem
Crescere ad Auctumnum Mortà ferox vetuit,
Censeri miserum fas est: puetilibus annis
Nam benè qvi vixit, vixit &ille diuAt modò qvod fulmen te icit denuo? hei mihi, nunc Nunc vereor firmo stare potesse gradu! (te Nam qvoque &ipse URSI NI ad nomen corruo, dum fert Ad communem etiam hunc rumor abisse locum.
ODiviò! nunqvam sat horum funerum? opimis
Nunqvam Orcum explebit Persephone spoliis?
Ergo etium lubitum ferro illum haurire cruento,
Major in Aonio qvo grege nemo fuit?