Latin
PETRI MEMMI
Janus Lernutius, Poemata 291-2
Unproofread scanNot analysed yet
isum vitali donasti luce, &ovantes Prandasti opiato saepe Deas spolio. Illum autem ipsum odio hinc atque irâ percita acerba Mors omni Stygiâ adjuta necavit ope. Et te etiam nunc, heu dolor, heu Memmi optime! ParInvidiae fixae cor rabidum stimulis, (cae Impete praecipiti invasêre, tuaque triumfant Tartareae Furiae, tartaraque ipsa nece. Ah Memmi! At veluti jam Asclepl es fata secutus, Sic te etiam Asclep! jure seqvetur honos. Ille obitâ morte infernis retractus ab umbris Adscriptus Superûm mox fuit in numerum. Te Dii etiam tristi haut patientur claudier Orco, Pro meritis numen sed qvoque habere dabunt. Jamque adeò ò Memmi, à populis tua busta coluntur, Qvondam ara Asclepl ut culta fuit populis. Ha rectè! in te anima Asclepi migraverat olim, Vivus &hoc latè nomine clarus eras: Nunc etiam in te honor Asclepl migravit, ubique Functus &hoc clarum numine nomen habes. LAURENTII LUDOVICI MANIBUS. VI. ERgone praestantes &caros post tot amicos, Invida diversis qvos mihi fata locis Tempore diverso plures rapuêre per annos, Ceu jurata meos perpetuo in gemitus: Te qvoque LAURENTI deinceps LuDOVICE carendum Communemque isti non rediture locum? (est, Tot per lustra piè cum qvo pius est mihi pridem Cultus amor, sanctè. sanctaque culta fides. Non tamen irascor fatis, melioraque vitae Auspicia, ad qvae nunc mors tibi fecit iter, Non sanè invideo: vitae melioris: ubi nunc Omnibus à curis atque labore qvies. Praesertim, qvi vitam actam heic cum laude, beatè Clauseris optato fine, vocante Deo. Sed sertem deploro meam, mea tristia vitae Tempora, &has orbas te pereunte vices: Cùm te, te tam dulce caput, tam pectus amicum Amisi, ô animae pars malè rapta meae! Si tamen amissum fas illum credere, saltem Praemissum nobis qvem dubitare nefas. Namque erit illa, erit illa dies, cùm protinus ipse Te qvoque communem conseqvar ad patriam. Communem ad patriam, patrem, patrimonium, &Omnibus omnia qvod sufficienter erit. (unum id Intereâ divina tuum benedictio nomen Servandum memori consecret in tabulâ: